Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 154

Precedente Successiva

quoque credat, oportet.
~ Datur et Magia naturalis sicut haec ex stellarum et Medicinae notitia;
addita tamen religione, ut fiducia ingeneretur in eo, qui huius
scientiae favorem expetit. Datur et Magia Diabolica, qua multi daemonis
arte efficiunt mirabilia apud minus intelligentes, quae etiam
absque daemone fieri solent a circulatoribus in frequentia plebis imperitae.
Sed res ad astutiam pertinentes non ad scientiam. Naturalis
ergo in medio versatur, ac qui ipsam probe exercet cum pietate ac reverentia
erga creatorem, meretur saepe ad supranaturalem erigi et
cum superis participare. Qui autem abutuntur in maleficiis et venenis
propinandis, et rabiem procurando, et ludicra inferendo, merentur
a daemone ludificari, et ad perditionem trahi, qui sese ingerit, ubi
inania et prava captantes reperit. Quod et Sanctus Thomas in libro
de sortibus ex Augustino deducit rectissime.
Caput II.
Ad Magiam coelestem requiri amicitiam Dei et fidem,
et quomodo, et qualem, et in quibus, unde miracula
fiant supra naturam.

~ Primi homines Deum manifeste pene agnoscebant, quoniam
creationis opus recens erat, et continua beneficia ac
apparitiones illius habebant. Quapropter qui Deo familiarissimus
erat, sapientissimus omnium erat. Cum sapientia
sit ipse cultus divinus, hoc est, religio, teste Iob. Qui ergo purius ac
obedientius colebat Deum, illi magis obediebant creaturae, operaque
miraculosa patrabat. Quoniam vero renuerunt homines servire sapientissimo
cuique, schismata fecerunt. Ne autem religio cogeret
eos subdit Socerdoti [Sacerdoti] magno amico Dei iure naturae omnium principi,
novos introduxerunt Deos politica ratione prudentiae carnis, promulgantes
Deum, qui comparebat sub quacunque forma, esse quempiam
ex eis. Appellabant communi nomenclatura Deum, Iovem ,
quapropter lingua Hebraica dependens a Chaldaica, quae prima fuit;
nuncupat adhuc Deum Iehovam . Primus qui nomen Iovis usurpavit,
fuit Belus , proximus Nembrot , caput Monarchiae Assyriorum, et
pater Nini . Qua ex ratione annos post quinquaginta segregatus est
Abraham et seminavit in orbe cultum Iehovae . Ideoque a Deo promissa
illi est haereditas totius mundi, teste Paulo , eo quod esset Auctoris

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche